di Marco Tullio Cicerone
"Itaque, quod paulo ante feci in senatu, faciam apud vos. Testificor, denuntio, ante praedico nihil M. Antonium eorum quae sunt legatis mandata, facturum, vastaturum agros, Mutinam obsessurum, dilectus, qua possit, habiturum. Is est enim ille, qui semper senatus iudicium et auctoritatem, semper voluntatem vestram potestatemque contempserit. An ille id faciat, quod paulo ante decretum est, ut exercitum citra flumen Rubiconem, qui finis est Galliae, educeret, dum ne propius urbem Romam ducenta milia admoveret? Huic denuntiationi ille pareat, ille se fluvio Rubicone et ducentis milibus circumscriptum esse patiatur?"
Link al testo completo
I commenti sono disabilitati.