Historia Romana - Centro Studi Rubicone - dBlog piattaforma CMS Open Source per Blog

RubicOnLine

Centro Studi Rubicone

...

design by

Roberto Marone

powered by dBlog CMS ® Open Source

 
\\ Home Page : Articolo
Historia Romana

di Marco Velleio Patercolo

"At Caesar Domitio legionibusque, Corfini quae una cum eo fuerant, potitus, duce aliisque, qui voluerant abire ad Pompeium, sine dilatione dimissis, persecutus Brundusium, ita ut appareret ma1le integris rebus et conditionibus finire bellum quam opprimere fugientis, cum transgressos reperisset consules, in urbem revertit redditaque ratione consiliorum suorum in senatu et in contione ac miserrimae necessitudinis, cum alienis armis ad arma compulsus esset, Hispanias petere decrevit. Festinationem itineris eius aliquamdiu morata Massilia est, fide melior quam consilio prudentior, intempestive principalium armorum arbitria captans, quibus hi se debent interponere, qui non parentem coercere possunt. Exercitus deinde, qui sub Afranio consulari ac Petreio praetorio fuerat, ipsius adventus vigore ac fulgore occupatus se Caesari tradidit; uterque legatorum et quisquis cuiusque ordinis sequi eos voluerat, remissi ad Pompeium."

Link al testo completo

Articolo Articolo  Storico Storico Stampa Stampa
I commenti sono disabilitati.